Imperium Romanorum fuit res publica antiqua, cuius caput erat Roma, olim maxima mundi occidentalis urbs, et quae tempore maximae suae potestatis a Britannia usque ad Mesopotamiam extendebatur. Ab Augusto Caesare imperium Romanum sic institutum est, ut specie vetus Res Publica Romana (509 a.C.n.–27 a.C.n.) redintegrata videretur, re vera autem ab uno principe solo gubernaretur.